Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.1.1 Cic. Fam. 6.1.3 (English) >>Cic. Fam. 6.1.6

6.1.2 de te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem. nec enim is, qui in te adhuc iniustior quam tua dignitas postulabat fuit, non magna signa dedit animi erga te mitigati, nec tamen is ipse, a quo salus petitur, habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae; cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo scio.

6.1.3 reliquum est ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae. cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum. si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere. nec enim nos arbitror victoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei p. nostraeque dignitati videbamur sequi nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes, ut explorata nobis

6.1.4 esset victoria. qua re, si id evenit, quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse numquam putarimus. simus igitur ea mente, quam ratio et veritas praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. atque haec eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustentare posse videatur. sed, si est spes aliqua rebus communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.1.1 Cic. Fam. 6.1.3 (English) >>Cic. Fam. 6.1.6

Powered by PhiloLogic